Latin · ~7 min
Lines 1.1802-1.1848
Gwinne, Act III 1.1802-1848
Not analysed yet
haec bona nobis
protege, Pallas.
Hic terrent Furiae.
laeta sed eheu
quis mihi terror
pectora turbat?
fallor? an umbras,
si tamen umbras,
cerno furentes,
horreo visas?
haec mala nobis
pelle, Minerva.
Territus exit.
Actus III, scena 6
AGRIPPINA, NERO, ANICETUS, CREPEREIUS, ACERONIA, ALII
NERO Augusta mater, dulcis o mater mea,
numen secundum Caesaris, nati salus,
quia vis abire (vis mihi haec), mater, vale.
valeto, mater, et mea causa vale:
cura salutem tu tuam. causa tua
ego vivo, regno. sed mihi, mater, prius
exosculandam da manum dulcem; prius
figam labellis oscula: o quantum placent!
et his ocellis oscula: o quam me iuvant!
et his papillis osculum: o saeve osculum,
divellor aegre: explere non potero tuo
aspectu amorem: quin manes? cur me fugis?
quia vis abire (vis mihi haec), mater, vale.
ornata navis te manet. scopulis tua
illisa, fracta est, nostra te navis manet.
Anicetum itineris cape ducem. mater, vale.
AGRIP. valere toties qui iubes, Caesar, vale,
valere semper dignus, in matrem pius
si pergis esse: semper ut valeas precor.
recidiva ne nos febris affligat, vide:
ne nova procella obumbret hunc solem, cave.
tam magna tutam gratia at timidam facit
tam inusitata: firma sit: Caesar, vale.
Exeunt omnes praeter Neronem.
NERO vale supremum: si id parum, aeternum vale.
"recidiva ne nos febris affligat,peri.
"ne nova procella obumbret," haec mersam obruat.
impellat Eurum Zephyrus, et Boream Notus:
Zephyrum repellat Eurus, et Boreas Notum.
ventum aestus, aestum ventus exagitet
montes aquarum ad sydera elatam vehant:
valles aquarum ad Tartara revectam trahant.
undam unda superet, fluctus in fluctum ruat.
mare fundat imbres, augeant imbres mare.
mare turbo volvat, turbinem glomeret mare.
ut maria caeli, maria quasi caeli intonent.
ratim scopulis elidat, et scopulum ratis.