Latin · ~7 min
Lines 1.2098-1.2136
Gwinne, Act III 1.2098-2136
Not analysed yet
at scelus in usu est; in scelere mirum est modus.
scelus est abyssus; fundus aut margo quis est?
ergo est utrinque, Iulia, cavendum: scelus
ne nescias, nec scire videaris tamen.
nescire, quid agat, non potes. nescis tamen.
est aliquid ultra forte: sed id ultra quid est?
nescio quid. aliquid: aliquid anne ultra potest?
potest; potensque faciet: o faciat prius,
quam suspicari potero: suspicio est tamen:
quia nemo ab illo; quin nec Agerinus quidem.
quid ripa nunc deserta, quid strepitus volunt?
quid solitudo? indicia supremi mali?
Lucerna.
ecce, ecce lumen illud, ut subito occidit,
subito refulsit: dii volunt sciri scelus,
noluntque sciri: nescio quid illos pudet
Ancilla.
ancilla, at una, restat: abitura est et haec:
tu quoque misellam deseris? sed quid sonat
ianua refracta? quid rei? Augustae fores
num sic refringi fas fuit? num sic Nero
iussit parentem visere? refotam satis
renuntiate; me gravi casu, deum
benignitate, Caesaris genio auspice,
salvam enatasse: non opus visat: magis
opus est quiete.
Irrumpit Anicetus cum suis.
sed quid hoc? quorsum minax,
Anicete, terres? num patraturus nefas?
non credo iussum a filio in matrem nefas.
non imperavit filius, matrem ut neces.
non iussus audes?
Herculei fustis.
quid triearchus mihi
fuste minitatur? sic in Augustam decet?
Germanici sic filiam adoriri placet?
Oloariti ensis.
stricto ense feries, centurio? ventrem feri:
condatur ensis utero in hoc: hic est tibi
fodiendus, hic est tale qui monstrum tulit.
sic, si cadendum est, caedite, decenter cadam. ah.
Occiditur, obductis velis.
Actus III,
NERO SOLUS
NERO quam dubius haeret animus! hinc spes, hinc metus:
spes somniantis visio, gehenna est metus.
dum fluctuatur animus ancipiti vice
nec vivo, nec sum mortuus; sed sum miser.
miser ille, cui vacillat hinc spes, hinc metus.