Latin · ~7 min
Lines 2539.1-2539.2585
Gwinne, Act IV 2539.1-2585
Not analysed yet
TIGEL. non Burrhus in me vivit, aut obstat tibi:
nec spes ut ille, specto diversas ego.
sola incolumitas Caesaris ob oculos mihi.
praesens cavebis urbis insidias satis,
at comprimendos exteros motus vide.
en Gallias erexit ille ad res novas,
cui grande nomen Sylla dictator dedit;
cui cura canos fecit ante annos; inops,
atque igitur audax. cornua, ut pauper, gerit:
simulat quietem, dum temeritati locum
reperiat: illi Plautus ex Asia pares
animos, honores impares, magnas opes,
illustre iactat ex avo Druso genus.
nec iste fingit otium, at priscos refert
victu Quirites: Stoicum fastum fovet
sectamque, praxin quae iubet, turbas facit.
utrumque metuis; quod metuis, odio premas.
NERO age, mitte in Asiam, et Gallias, ad nos caput
utriusque qui perducat abscissum: monet
astrologus, astra principi ubi signant malum,
visum cometen caede ut illustri expiem,
minasque coeli a capite depellam meo.
procerum cometes sanguinem forsan sitit:
hauriet abunde; dabitur hinc illinc satis.
sanguine minaces nobili extinguam faces.
TIGEL. at Seneca nostris obviam studiis venit.
foenore Britannos durus exactor gravi
ad arma saevos egit, ut nunquam pari
clade rueremus: millia quot illic neci
data a muliere (proh pudor) ut illic mare
cruore nostro flueret: o Senecam bonum!
at adhuc avarus auget immodicas opes:
in se Quiritum studia convertit: suis
villis et hortis vel supergreditur tua.
laudem eloquentis vendicat soli sibi.
nunc factitare carmina assuescit, tibi
carmina placere ut sensit egregie aemulus.
at equos regentis vim palam obtractat tuam:
voces canentis ludit: haec Senecam decent?
acsi Quirina in urbe sit clarum nihil,
quod non ab illo. at meta puerilis tibi
decursa: robur, quo vales, iuvenem probat.
exue magistrum, instructus eximiis avis.
POP. quid odia Senecae, quid studia, partes, opes
memoras? id instar omnium: si quam cupis,
abnegat, amandam at imperat, si quam fugis.