Latin · ~7 min
Lines 2728.1-2728.2771
Gwinne, Act IV 2728.1-2771
Not analysed yet
SEN. (solus )o digna summis laudibus, thalamo Iovis;
indigna tantis cladibus, factis feris;
vincis philosophos faemina, virago viros.
testare fugiens exules tecum deos,
nihil hic relinqui, nisi stuprum, caedem, scelus.
illam ista ferre cum video, quae spes boni?
vires, ut olim, haud artibus nunc sunt bonis.
amotus alter, ad bonum qui dux erat:
ego morte Burrhi infringor, ut ne sim potens.
ad nequiores nequior vergit Nero.
me criminantur, quibus honestatem libet
calumniari: crimina haec produnt mihi,
quibus ulla honesti cura; qui (pudor est loqui)
quam pauci in aulo; imo quam nulli: pius
aula exit: exi, Seneca, et in temet redi.
non quaero latebras: non abeo inermis, fugax:
sint salva reditu signa: referatur gradus.
ab urbe in orbem redeo: patria orbis mihi.
pars magna deseratur; at maior manet.
nec summa, nec sors infima probetur tibi;
periclitari summa, contemni infima.
consiste citra: sit potestati modus,
authoritati terminus: ne sis onus
pendens, ut aliis, sic tibi nimium grave.
descende caute, ne parum cautus cadas.
fortuna magna servitus magna est: fuge,
fuge magna. coge temet: ut tu sis malus,
numerus malorum ne faciat: in te redi.
est aula ludus; ludit, illudit: vide.
est aula Siren; cantat, incantat: time.
est aula cavea; claudit, includit: cave.
est aula hyaena; comprimit, perimit: fuge.
aut aula nihil est, aut scelus, fucus, dolus.
paucos beavit, perdidit plures: sed et
hos quos beavit perdidit: ab aula redi.
sic, Seneca, sentis aulice? ferendo probra,
grates agendo. tam diu, nimium diu,
ego vixi in aula: praemia reporto duo,
et paenitere, et sapere: peccatum est satis,
satis aulicatum: vive tibi, Seneca, et sape.
colere potentes, dulce inexperto; sed est
experto amarum. vel metum fert, vel malum.
quid imperantis gratia? aestiva est quasi
aura, mare placidum, somnium, lunae status.