Latin · ~6 min
Lines 2728.2856-2728.182
Gwinne, Act IV 2728.2856-182
Not analysed yet
incumbit hinc mihi invidia, sed te minor.
en peto levamen, de via fessus, senex,
vel levibus impar muneribus: istas opes
tuos in usus auferat quaestor tuus.
nec pauper inde, sed magis liber, tibi
reddam illa, quae fulgore perstringunt suo.
villis et hortis quod vacat, id animo vacet.
tibi tot per annos regimen invictum, et vigor
superest: amici consilia dabimus senes,
quanquam vacantes: me quod ad summa auxeris,
qui modica tolerem, cedet in laudes tuas.
NERO responsa subita, Seneca, docuisti dare.
senibus remisit otium Augustus senex:
at conglobatis exuit neutrum bonis.
at magno bello (sic opus) meriti: haud minus,
ratione puerum qui fovet, iuvenem instruit.
aeterna merita et munera Neroni tua.
tibi multa per me; sint licet plures tamen
plura tenuerunt, sed tibi haud quaquam pares.
te ditiores esse libertos pudet.
quin charitate primus, es primus loco?
tibi constat aetas; ego spatia regni tero
prope prima: si qua lubricus pecco, regis.
si me relinquas, si tuas reddas opes,
et mea tyrannis, et mea feretur fames,
non tibi quietus animus, aut lucri modus.
sit continentis magna laus; non est tamen
sapiente dignum, dedecus amico suo.
unde parat, inde gloriam ut captet sibi.
quid plura? si te, Seneca, tu debes mihi,
ne te indigenti subtrahas: Atlas polo
subducat humeros, Herculem pondus prement.
cape signa amoris, oscula, amplexum, manum.
citius peribo, Seneca, quam noceam tibi.
SEN. perpetua velit haec Iupiter nobis bona.
NERO confide, fruere.
Seneca dimissus exit. intrat Anicetus.