# Act IV 2891

Gwinne, Act IV, Poem 2891. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv/2891

sic odia blandis tego,
sic natus, assuefactus. en alter venit
Anicetus, odio iam gravi, at forsan levi
post facinus illud gratia: facti gravis
minister, acsi exprobret, aspectum gravat.
nec debitori creditor gratus venit.
eo usque laeta merita, dum exolui queunt.
ubi anteveniunt, odia succedunt magis.
Ad eum convertitur.
operae prioris quam memor, non est opus
referam, Anicete: solus auxilium, salus,
vita, incolumitas; matris insidias meae
solus fugasti authoris in dirum caput.
locus haud minoris gratiae en instat; thoro
Octaviam si pellis infensam meo.
nec opus, ut olim, est aut manu aut telo: struprum
fatere rebus utile novandis tuum.
occulta primum praemia in praesens feres:
maiora deinde, quoque secedas, loca
amaena: mortem, si negas, merito feres.
ANIC. priora scelera quam facile iussu tuo
fuit peragere! nunc quod imponis, minus
difficile: scelera me mea, ut pergam, monent:
nec me modo scelus, magis adhortatur salus.
fingam, fatebor plura, quam Caesar, iubes.
facta approbavi: dicta ne dubites mea.
stuprare corpus non licet? nomen licet.
NERO age, quaestioni, quam Tigillenum vides
agere in ministras, confitens asta reus.
Intrat Tigellinus cum Pythia. exit Nero.

---

Gwinne, Act IV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gwinne4.html.
