Latin
Poem IV.4
Gwinne, Act IV IV.4
Not analysed yet
Actus IV, scena 4
SENATORES IN CURIA, C. VIPSANIUS CONSUL, FONTEIUS CONSUL, THRASEAS PAETUS, HELVIDIUS PRISCUS
C. VIP. moderator orbis Caesar has ad vos, patres,
dedit exhibendas litteras: illas legam.
ìdii me, daeque, quam pereo, peius velint
perire, si quid, quo modo, scribam, scio.
ut criminetur filius matrem, grave:
gravius, ut illa hunc crimine infando petat.
non nisi dolenti filio mater perit:
perit volenti, perdere immeritum volens.
quid multa? mater (mater, agnosco, mea,
si mater, in me quae scelus strueret, fuit)
in me, ministro sceleris Agerino, scelus
paravit, animo conscio, et eodem luit.
percussor ille, et illa, percussi suo
scelere: nec ullum scelus Agrippinae novum.
speravit illa iam diu nimium potens,
populi et senatus dedecus, verba in sua
totas cohortes militum abituras: tamen
infensa vobis, militi, plebi, irrita
dissuasit illis dona: sed vobis, patres,
periculosas struxit insidias, mea
quas cura repulit: quin labor quantus mihi,
invidia quanta, ne sacrum irrumpens forum
pro curia responsa legatis daret!
quam Claudiana tempora inclament ream,
nil dico: sed tum sceleris est actum nihil,
quod non ab illa: nunc prope absorptam mari
audistis, et tum melius absorptam putem,
quam scelere, quam vi, quam manu tandem sua.
sed nec ego, nec vis, nec sua ipsius manus,
fortuna at illam publica extinxit. patres,
statuite merita quod mea et matris ferent.
THRA. rumore Seneca vix bono ferri potest,
huic ordini qui taliaósed abeo silens.
Exiturus.
HELV. cynosura nostra cur abis, Thrasea?
THRA. quia
proferre nequeo quid velim; sed quod queam,
nolo: ordo noster servit, oblitus sui;
ad servitutem nata mancipia ut putes.
si bene: periclum est; si male, scelestum loqui.
HELV. at nunc pericli tute tibi causam facis:
nec das initium, liberi ut simus magis.
THRA. si me perimeret sibi refragantem Nero,
mihi gratularer, gratias illis agam
qui blandiuntur Caesari: sed si Nero
vel blandientes tollit, et tollet, mori
cur frustra oportet turpiter, vita frui
cum liceret honesta liberos, lingua eruta?
sermonem habebunt posteri de me: sed hos
qua re meminerint, nisi trucidatos probe?
occidere potest, non potest Thraseam Nero
laedere: quod audis, quodque naufragium refert,
quis fortuitum credat? aut adeo est hebes?
tantumne mulier, naufraga an tantum audeat.
unus cohortes Caesaris, classes, petat,
perfringat unus? non probo: non est ita.
pietas in illo, facinus in nobis foret.
nec ego Neronem culpo, sed Senecam magis;
confessionem Seneca sic scribit ream?
immanitate Nero superat omnem fidem,
questumque. sed vos agite, sine Thrasea, ut lubet.
Exit Thraseas.