# Act IV IV.5

Gwinne, Act IV, Poem IV.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv/IV.5

Actus IV, scena 5
OCTAVIA PROFUGA. MOX SENECA
OCT. nata in miserias, quid querar? quid non querar?
queri iuvaret, si queri quicquam iuvet:
et facile, si fas: obvia querendi seges;
sed messis interclusa: cum pressit malis,
quis, nisi tyrannus, flere quod fecit, vetet?
magis an inundet me dolor, dubium, an timor:
timor an dolores augeat, an abdat magis.
de matre, patre, fratre iam vetus est dolor.
nocens nocentem sustulit matrem pater:
fratri dedit venena, cum fratrem dedit.
dedit maritum mihi, sibi mortem dedit.
nec mihi maritus, qui velit amari, datur,
sed amaritudo exosa, quae cor exedat.
nec nuptiarum, at funeris primus dies.
nisi luctuosum, triste, funestum nihil.
nihil est Atridae filia, et Orestae soror,
deflens utrumque, si meos luctus putem;
miseranda, misera, nata, soror, uxor quoque:
nata, soror alios; se queritur uxor magis.
ancilla domina potior, Acte ausa est nefas,
actamque de me docuit: illam autem expulit,
imo et me et illam, nupta in uxoris necem
Poppaea: sed adhuc aliquid horresco amplius.
amplius an aliquid? an metus omnes mala
vicere nostra? an timeo ne moriar? nec hoc:
pellar? nec illud: pulsa ne crucier? nec id.
sed crimen omni gravius exitio mihi.
modo crimen absit, adsit exitium mihi.
exitium et aderit, cum sit exilium imminens.
pallere nullo crimine, scelestum nihil
conscire, murus aeneus habetur mihi.
sortem at veretur innocens, legem nocens.
sed crimen absit; deprecor hoc unum deos.
SEN. Augusta, quo te fata lugentem trahunt?
OCT. nos, Seneca, fugimus; tu philosopharis domi.
sed num philosophi sic in uxores docent,
pellere pudicas, capere meretrices domo?
itane docebas? itane discebat Nero?
nequiter uterque; uterque nequitiam luat.
monstrum est philosophicus aulicus: neutrum puto,
uterque qui vult esse: conveniunt male.
me Capua, sed te curia potentem capit.
nec illa me, qua cepit Annibalem, capit.
sed ista, te tutare, ne captum enecet,
ut odore dulci pardus allectas feras.
sed tibi, sed illi, sed melius urbi velim.
modo bona fama, castitas, pietas, pudor,
mecum miseriae, supplicia, mortes eant.
Abit Octavia.

---

Gwinne, Act IV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gwinne4.html.
