Latin · ~8 min
1
Gwinne, Act V.1 1
Not analysed yet
UMBRA OCTAVIAE
soror Neronis, nec tamen vere soror,
nedum uxor, orba patre, matre, et iam diu
fratre spoliata, vidua viduanti viro,
haurire coelum desii, at caelo fruor;
dedique pulsa pellici in solio locum.
coelum petendum est: imperia pellex tenet;
Augusta et ipsa, et filia ipsius, parum
vivax, parentum ut innocens crimen luat.
non exul alia milites, cives, patres
maiore luctu affecit: infaustus, brevis
popularis amor est: Manlios, Gracchos amat,
quin perdit: et idem patruus, et Drusus pater
sensere, et uxor patrui, haud meriti malum.
id gemina sensit Iulia, at merito suo
utraque impudica, pulsa, conclusa insulis.
at robur illis aderat aetatis; prius
laeta aliqua laetae viderant, praesens malum
minuere, quod erat, dum recordantur bonum.
ego lustra vix dum quatuor vel egi, mali
praesaga, vitae exempla gemo: nec dum tamen
morte acquiesco: nec dies unquam fuit
a morte matris, quin ferat gemitus meos:
conscia nec unquam scisse quid laetum velit,
nisi morte lethum cum fero, et iubeor mori,
"sum vidua," dixi; "sed soror vivam:" negant.
testor novercam, patruum, fratrem, patrem;
noverca parcat, adiuvet frater, tegat
patruus, pater defendat: at surdis cano
astringor utique vinculis, vena undique
artus per omnes solvitur, tarde fluens
pressus pavore labitur sanguis: vapor
e praecalente balneo exanguem necat.
o saeva; nec adhuc sanguine extinguit sitim
Poppaea, sed quod loquitur accersit caput,
spectatque: sed et haec, qua parum credit, cadet.
me caedit. alii cedet ut nubat Nero;
qualis Domitio nupta si patri prius,
cum rebus hominum quam melius actum foret!
o monstra; nec adhuc civibus parcit Nero,
nec civitati, caedibus cives, domos
flammis, ruinis, destruens, strage omnia.
tollere Neronem pessimum, votum optimis:
tollere Neroni pessimo fatum optimos.
morietur ipsa, si mori pietas potest,
proh sancta pietas: sed an adhuc vivit Nero?
an parricidam video et homicidam sui?
sic est, et ipse in Oedipo dices tuo,
yaneð n sÉ ênvge sÊggamow, mhtÆr, patÆr.