Latin · ~4 min
1
Gwinne, Act V.2 1
Not analysed yet
VOLUSIUS PROCULUS, EPICHARIS
PRO. certum est, Epichari; merita sic pensat Nero.
minister ipse caedis haud minimus fui
maternae; ab illo praemium nullum tuli,
neglectus inde: nec leve auxilium tamen
sig. O 4r in classe; at illi occasio, crebro hospiti
qua prosit obsit, crebra, nec potero nihil
chiliarchus; ero nec solus: at si quid queo,
non vana posthac in solo sterili seram.
sed id uram, et alio transferam cultus meos.
quercum amputabo, vitis ut vigeat ferox.
EPIC. sic sic agendum, mi Procule: tandem sapis.
exosum amare quis furor? quantus dolor
servire gratum principi ingrato! þdem
servare, matri et coniugi inþdo suae!
quid scelus hoc, illud! ex scelere totus Nero.
at scelerum (ut aequum est, nec diu est) paenas dabit.
equites patresque destruere saevus cupit:
equites at illum destruent, plectent patres.
tu modo quod audes, aude; et adiunctos pares
accende. ne te praeveniat aliquis, cito
te accinge: pretia non levia merito feres.
mihi concitanda est plurium et mens et manus.
Exit Epicharis.