Latin
Poem 3891
Gwinne, Act V.2 3891
Not analysed yet
NERO quae causa, aut tibi
gloria, salutis post sacramentum meae
tibi charioris quam tuae, ut fallas þdem?
FLAV. quia te odi: at olim, dum meritus, et dum bonus,
prae omnibus amavi: nemo tibi þdus magis.
odisse caepi, coniugis, matris tuae
cum parricida, auriga, citharaedus, gravis
incendiorum accensor, at cantor levis.
NERO in pactione hac gravius accepi nihil,
quam, audire laudes solitus, ut probra audiam.
siccine perimere principem, et lingua et manu,
voluistis? heu quod una mors tantis probris
poena, et quiescat morte poenarum mora.
verum age, tribuno Flavio tollas, Niger
tribune, caput: honoris hoc hosti dabo.
NIGER tendes, tribune, fortiter collum, ut decet!
FLAV. tam fortis utinam fortiter ferias Niger.
Rapitur a Nigro Flavius.
NAT. Sulpicius Asper astat; at socius fuit.
NERO cur ut aper, Asper, in meam caedem ruis?
ASPER quia, nisi caede, sit tibi mederi nefas. 3910
NERO centurio medicus non placet: quamque asperum
secare, doceat, qui tibi collum secet.
Rapitur Asper.
NAT. et Scaurus isti, et Paulus; et Granius fuit
Statiusque socius Flavio.
NERO ergo illos manent
supplicia; at istos venia, si veniam velint:
quia ille Senecam, at iste Lateranum ferit.
Redit Epaphroditus cum tribunis.