# Act V.2 4007

Gwinne, Act V.2, Poem 4007. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-2/4007

amplexa sed me magna pars animae meae,
Paulina, quam me mollit aspectus tuus!
nisi te dolentem munit affectus meus?
te rogo, dolori tempera: in turpes eat
querela: facies flendo deformem necem.
PAUL. num potero, Seneca? Seneca, num potero tuam
mulier, et uxor, non queri mortem, meam
miseriam? an, ut amem, te patiar a me rapi?
non esse misera potero, si tu sis miser?
non flere, cum sim misera, cum tu sis miser?
o semper utinam qua fleam, in fontem fluam.
SEN. maerere duret degener, fortis mori.
moeror mulierem si deceat, at non decet
moerere Senecae coniugem: in sexu tuo
materia laudis unica est coniux miser.
foelicem amasti. nunc ama, quod sum miser.
nec miser: at aditus non recessurae patet
foelicitati: spirat animus aeternum: dies
vitae prioris ultimus, primus novae.
natalis hic est vitae inextinctae dies.
sic vita mortem sequitur, ut vitam mori:
et vita melior, quam nec eripiat Nero.
non flentem iniquuum est flere: nil Senecae novum,
cui vita stadium mortis, an studium fuit.
abstergit ille lachrymas qui non fleat:
indignus ille lachrymis qui se fleat.
tu chara coniux, memor, ut in vita mihi
virtus praeierit, charior vita mihi,
desideratum coniugem, ut par est, feras,
viduos honesta mente solando lares.
hoc solo amara mors dolet, siqua dolet,
quod rapit amatae coniugis amatum virum.

---

Gwinne, Act V.2. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gwinne5.2.html.
