Latin · ~4 min
Poem 4039
Gwinne, Act V.2 4039
Not analysed yet
PAUL. an ergo sine te, mi Seneca, vivam tua?
an ergo sine me, Seneca, morieris meus?
an foedus id pepigimus? an nullum mihi
cor, quia mulieri? monita sic memini tua?
hoc vita solo placuit, ex quo uxor tua,
quod tibi placebam: nulla sim, ni sim tua.
tecum volebam vivere, et tecum mori.
sic destinatum est, una mors perimet duos.
mecum potes perire, sine me non potes.
percussor in me prima þgatur manus.
uterque meriti pariter: ego tantas opes,
quibus inhiatur, iure retinebo meo,
si sim superstes longius: age ergo, feri.
Portia peribit igne, si ferrum negas.
SEN. o mira virtus foeminae: an laudi tuae
Seneca resistat? an sibi adamantam unice
iniuriis relinquat expositam feris?
monui ego, vitam quae iuvent: mortis decus
maius, ut inde bona feras, vites mala.
non invidebo tam bono exemplo: praei.
sit penes utrosque par animus isto exitu,
sed claritudo maior in letho tuo.
Paulina brachia ferro exolvuntur.
PAUL. ergo ictus idem solvat utrique illico
venas easdem: ah: quid tibi, ah Seneca?
SEN. an dolet,
Paulina?