Latin · ~3 min
Poem 4115
Gwinne, Act V.2 4115
Not analysed yet
totum hauriendum nempe, quia iustus modus.
inambulandum postea! hinc aderit salus:
hinc gallus Aesculapio sacrum cadat.
migratio sit fausta, sit foelix mihi.
quae nescienti est indita, hanc animam precor.
natura, repete; reddo tibi gratus, libens.
frustra precamur: corpus occlusum, pori
obstructi, et artus frigidi impediunt iter.
quid adhuc agendum est?
Paulina intus.
PAUL. ah.
SEN. quid est? periit mea
Paulina?
CLEON. nondum periit; at cecidit suo
defecta sensu; proxime a letho iacet.
SEN. Paulina, venio: balneum o praesens petam,
quo liberanti sanguinem libem Iovi.
Balneo infertur.
GRAN. SILV. at quia Neroni haud iussa Paulina est mori,
nec proprium odium Caesaris in illam fuit,
crudelitatis ne invidia gliscat nimis,
famuli, cruorem premite, prohibete exitum:
seu nolit illa, seu velit, vivat tamen;
et ferat amoris pallida exangues notas.
virtutis uno periit in Seneca satis.
Exeunt milites.