Latin
Poem V.5
Gwinne, Act V.2 V.5
Not analysed yet
Actus V, scena 5 [Actus II, scena 4]
C. PISO, MARTIUS FESTUS EQUES
FEST. nescire, Piso, non potes, sciri omnia.
dum Caesar audit, si quid audendo vales,
in castra perge; militum, populi, patrum
studia, arma tentes: conscii si se tibi
iungant, sequentur integri: motae rei
permagna fama plurimum in rebus novis
valebit: istis ut reluctetur Nero
nihil egit: his terrentur et fortes viri;
nedum arma moveat scenicus; cui cum suis
pellicibus excors sit Tigellinus comes.
tentando þunt multa, quae visa ardua
segnibus, inausis. vana spes, veram þdem,
taciturnitatem consciis in tot fore.
cuncta cruciatu aut praemio praebent viam.
ergo age, quod in te, profer: aut culmen tibi,
aut praecipitium nunc adest: medium nihil
summa cupienti: media si sequeris, cadis:
satis nec audes, nec vides: nullus patet
cunctationi locus, ubi quod agitur suam,
non nisi peractum, laudem habet: venient, vide,
qui te latentem vinciant, plectant, necent.
ergo pereundum si sit, ad honorem peri;
dum tendis arctos publicae amplexus rei,
auxilia, ut haec sit libera, ferenda invocas:
dum miles et plebs deserit te, se, magis,
quam tu vel illos, vel tua; et dum tu tuis
avis, adeoque posteris mortem approbas.