Latin · ~3 min
Poem V.6
Gwinne, Act V.2 V.6
Not analysed yet
Actus V, scena 6 (Actus II, scena 5)
SENECA, CENTURIO, PAUVLINA, STAT. ANNÆUS, IUNIUS GALLIO, NOV. PRISCUS, LUCILIUS, <CLEONICUS, GRANIUS SILVANUS>
SEN. necessitatem nuncias ergo ultimam!
interepidus adeo: tabula, qua tester, prius
cedatur.
CEN. illam, Caesaris iussu, nego.
SEN. referre amicis gratiam haud igitur licet.
unum quod habeo, quodque mihi summum decus,
imaginem relinquo vivendi meam.
Conversus ad amicos.
qui memor, ut acta est artibus semper bonis
mihi vita, famam þrmae amicitiae feret.
Annaee medice, Gallio frater, quid est?
quid Prisce, quid Lucili amicorum optimi?
quid corde gemitus, ore tot lachrymae fluunt,
ubi tot per annos ratio meditata, insita,
contra imminentes turbines? ubi tot meae
praecepta sunt prudentiae? an quenquam ferox
latuit Neronis saevitia? superest nihil
parente, fratre, coniuge occisis, nisi
docentis, educantis ut cumulet necem.
Ad Paulinam.