# Act V.2 V.7

Gwinne, Act V.2, Poem V.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-2/V.7

Actus V, scena 7 [Actus II, scena 6]
LUCANUS incisis venis
LUC. Lucane, nunc te collige solutus metu.
unum illud, illud unicum (o superi, precor)
abolete, matrem prodidi (o facinus) meam.
tantum in viris cupido vivendi potest.
spem fecit, et fefellit impuram impius.
at vita cum te deþcit (vita heu brevis
tu memineris, memineris saltem tua.
reditura vita: huic parcere ignavum puta.
Vulteius an te, tuve Vulteium doces?
vita brevi nulli superest, qui tempus in illa
quaerendae sibi mortis habet: virtute merendum est,
Caesar ut amissis inter tot millia paucis
hoc damnum clademque vocet: dent fata recessum
emittantque licet, vitare instantia nolim.
victurosque dei celant, ut vivere durent
foelix esse mori.
Pompeius an te, tuve Pompeium doces?
aut nihil est sensus animis a morte relictum,
aut mors ipsa nihil.
ignorant populi, si non in morte probaris,
an scieris adversa pati: ne cede pudori.
sum tamen, o superi, foelix, nullique potestas
hoc auferre deo: mutantur prospera vita:
non sum morte miser.
< denique Catonum tu doces, an te Cato?
laetius est quoties magno sibi constat honestum.
ii mihi sunt comites quos ipsa pericula ducent,
qui me teste pati vel quae tristissima pulchrum
Romanumque putent.
mihi nempe scriptis a Styge ereptus Cato. 4165
advolat, atque ingens meritum maiusque salute
contulit in lethum vires; puduitque gementem
illo teste mori.
scilicet, ut illi Tullus, ita caesus cado;
sanguis erant lacrhimae: quaecunque foramina novit
humor, ab his largus manat cruor: omnia plenis
membra fluunt venis, totum est pro vulnere corpus.
Brutive potius videor ut Lycidas mori:
scinditur avulsus: nec, sicut vulnere, sanguis
emicuit lentus, ruptis cadat undique venis,
discursusque animae diversa in membra meantis
interceptus aquis.
plura non possum. exeo. Gwinne Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage

---

Gwinne, Act V.2. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gwinne5.2.html.
