Latin · ~7 min
Lines 4302.4347-4302.4387
Gwinne, Act V.3 4302.4347-4387
Not analysed yet
non exul (id enim publicis maestus bonis
ambit, minando patriae exilium suum)
sed ab urbe vitam exosus abrumpat suam,
cuius et amorem, et cuius aspectum exuit.
frustra abstulisti Cassium, si nunc sinas
gliscere, vigere, urgere Brutorum aemulos.
NERO in patria at ipse publicis ludis sua
tragaedus egit: me, nec ut cithara canam,
nec scenice ut agam, audire dignatus ferat.
nec audiatur ergo, nec post audiat.
Soranus ergo, et filia, et Thraseas cadant.
resecare in illis capita virtutum lubet.
sed ista fiant melius assensu patrum.
Exit Nero cum caeteris.
Actus V, scena 9 [Actus III, scena 2]
PETRONIUS ARBITER CRUENTUS, PUERI SYMPHONIACI
PETR. ultra timoris aut spei, quorsum morae,
mala quando nec spem nec metum ulterius ferunt?
fortuna, spes, valete: mihi portus patet.
aperio venas: his þuunt fontes Stygis.
iubet tyrannus Arbitrum (o feritas) mori
mori immerentem Caesar (o monstrum) iubet.
video necesse, ut iussit, intra horam mori.
ut hora, ad horam e clepysdra stillans aqua;
sanguis ita, vita ad sanguinem sensim efþuit.
sed prius in istis rite codicillis, nihil
blanditus illi, nec Tigellino (ut solent
plerique morti sic dati), eleganti stylo,
sub faeminarum, et exoletorum novis
titulis, Neronis þagitia scripsi, et stupra.
quae Silia nimum conscium haud siluit mihi.
Obsignat codicilios. sigillum frangit.
hos ego Neroni obsigno. signantem annulum,
frango, periclum ne faciat aliis, meum.
age, puer, aliquod carmen e nostris cane.
PUER . infaelix, modo crinibus nitebas,
Phaebo pulchrior, et sorore Phaebi:
at nunc laevior aere, vel rotundo
horti tubere, quod creavit unda;
ridentes fugis, et times puellas.
ut mortem citius venire credas,
scito iam capitis perisse partem.
PETR. o fallax natura deum, quae prima dedisti
aetatis nostrae gaudia prima rapis.
heu, heu nos miseros, quam totus homuncio nil est!