# Act V.4 4569

Gwinne, Act V.4, Poem 4569. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-4/4569

NERO malent sopitum: nunc canunt, at mox gement:
nec in aurem utramvis dormient, qui me excitant.
citentur omnes ad sacramentum tribus:
dent e familis nomen et servi optimi,
et atrienses, et reservati ad manum.
vehicula fiant, organa ut scenae vehant.
et concubinae, quasi viri curta coma,
mihi tondeantur, militent, comites eant,
et cum securi peltam Amazoniam gerant.
ut quasi Camillae socia sint Turno agmina;
quem, cum revertar, ipse Virgilii canam.
SPOR. meliore redeas omine: se unde aurea
ex messe merces, militum zvØ, cÊxh?
NERO censum omnis ordo conferat, nummum asperum:
et pustulatum argentum, et obryzum simul
aurum exigatur: pensio in fiscum annua
ab inquilinis cedat: ita nunc est opus:
congesta nec enim pace: quae bello egeram.
EPAPH. bona sero captas: nunc habet fiscus male.
NERO bonus ergo princeps: ero malus, ut adsint bona.
EPAPH. at forte fato Galliae haud vinci queunt,
nisi duce solo consule.
NERO auspicium probo.
honore uterque cedet: ego solus feram
fasces, et arma in Gallias consul geram.
strategema scitum restat, invictum, unicum.
ut Gallias ut venero, ut castra hostium
videro, et ut ora viderint hostes mea,
prodibo inermis, hinc et hinc oculos feram:
illi silebunt; et ego, nisi þebo, nihil.
illi obstupescent; et ego, nisi þebo, nihil.
scio, resipiscent, arma deponent, manus
dabunt, rogabunt veniam; ego laetus canam
cantica triumphi laeta, cum laetis ovans:
quae iam parari tempus in laetum volo.
Insculptum monumento.
et omen ecce prosperum: Gallum vide
Romano ab equite militem oppressum, trahi
crinibus: adoro coelites laeto omine.
Annulus.

---

Gwinne, Act V.4. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gwinne5.4.html.
