Latin · ~2 min
Poem 4606
Gwinne, Act V.4 4606
Not analysed yet
SPOR. ergo auspicanti consuli hunc dono annulum:
sis panton¤khw :fruere tam votis tuis,
quam Ditis iste dominus, et frater Iovis.
NERO sculptura gemmae quae subest?
SPOR. raptus deae,
quae visa, amata, rapta simul Erebi deo.
NERO Sabina dulcis, quia tuum est, donum placet:
a raptu, et imo Dite, vix omen placet.
Aliae literae ad Epaphroditum.
sed, Epaphrodite, quid novi e scriptis novis?
EPAPH. nova monstra, Caesar.
NERO unde? quae? quot? quem petunt?
EPAPH. defecit etiam Galba.
NERO defecit?
EPAPH. novus
Caesar creatus.
NERO Galba?
EPAPH. Galba.
NERO heu me occidi.
Prope intermortuus cadit.