Latin · ~4 min
Poem 4736
Gwinne, Act V.4 4736
Not analysed yet
NERO Maronis audio Turnum, ac agam.
ventum ad supremum est: quo deus, quo sors vocat
dura, sequar: omnis spes periiit, omnis salus.
Locusta evocatur cum veneno.
ut moriar igitur, Caesarem ut par est mori,
Locusta ferat huc toxicum certum et citum.
Themistoclis, Mithridatis, Annibalis modo
moriar. venenum hoc quale?
Pyxis aurea.
LOC. quali omnis cadat
vitae facultas: cecidit hoc frater.
NERO placet,
me frater, uxor, mater impellunt mori.
condatur ergo pyxide venenum aurea,
summos in usus. summa sed nondum premunt:
et melius aliquid crastinus forsan dies.
placidus molestas nunc levet curas sopor.
paulisper illum fidus excubitor tegat.
Exit Nero cum Epaphrodito, Sporo etc.
[Actus IV, scena 2]
NIG. fidus ita fracto, fortis ita timido quis est?
miseros amicos ulla num elegit fides?
fortuna cui mutata non mutat fidem?
cum deprimit fortuna, si attollit fides,
laudata, sed depressa, dat poenas fides.
hinc fugere miseros, colere faelices decet.
accedo fatis, et deos sector duces.
quem dii relinquunt, desero. quin, quod magis,
se deserentem desero: quidni feror,
quo fertur orbis? eo comes, ut omnes eunt?
esto Nero solus; non erit solus Niger.