Latin · ~3 min
Poem 4848
Gwinne, Act V.4 4848
Not analysed yet
CLAMOR E CASTRIS Galba imperator, Galba: dispereat Nero.
NERO pereat rebellis Galba; pereant, qui favent.
CLAMOR MILITUM veniant Neroni cuncta mala, Galbae bona! 4850
Clamor 3.
NERO imo Neroni cuncta bona, Galbae mala,
illisque Galbae qui favent. sed quis venit?
Intrat civis.
CIVIS 1 heus, de Nerone quid novi Romae?
NEOPH. nihil.
CIV. ergo nihil.
NERO imo nullus est. sed quis novus? 4855
Exit idem. intrat alter civis.
CIVIS 2 quo vos?
NEOPH. quid ad te?
CIV. quin sino; Neronem arbitror
hi persequuntur.
Exit idem.
NERO tu sinis, non quod sequi
velint Neronem, at persequi.
Canis latrat.
sed quid canis
latrat? an et ille persequitur?
Gallus cantat.