Latin · ~6 min
Poem 4894
Gwinne, Act V.4 4894
Not analysed yet
NEOPH. quin igitur una morte, tot mortis metus,
mali imminentis non metum, sed tot mala,
tot probra, diras, scandala, pericla effugis?
malis premtur, a malis qui vult premi.
te contumeliis eripe futuris: semel
non esse malis, esse quam semper miser.
NERO ergo nisi moriar, nec mora, effugium a malis
nullumne?
EPAPH. nullum.
NERO nil preces prosint?
NEOPH. nihil.
NERO nil artificium?
EPAPH. nil.
NERO nihil lachrymae?
NEOPH. nihil.
NERO nihil fuisse Caesarem?
NEOPH. hoc urget magis.
hinc odia, scelera, machinae, insidiae, minae.
NERO ergo moriendum!
NEOPH. quin cito.
NERO Neroni?
EPAPH. tibi. 4905
NERO horresco totus: ut moriar, isti quoque
hortantur, instant, quos dedit solos mihi
sors dura comites: quid ago? deð nÆfein ¶me
§n toð w toioÊtoiw. êge N°rvn, toËtÉ oÈ pr°pei.
¶geire sautÒn . turpiter vixi, scio:
moriar decore: pareo: paretis scrobem
corporis ad huius non nimis magnum modum. heu.
Flet ad singula.
huc frustra siqua marmoris forsan prope, heu.
componite et aquam et ligna, quae mox mox meum heu
curent cadaver: proh dolor: at illud prius
vos rogo per omnes omnium affectus pios,
hic ne amputetur, urbis, olim orbis, caput;
sed concremeretur corpori, ut par est, meo. heu.
Codicillos a cursore perlatos praeripit, legit.
at cursor ad te quid ferat videam, Phaon.
quid hoc? "Neronem iudicant hostem patres;
et puniendum more maiorum." patres
hostes Neroni iudicat Caesar: sed hoc,
quod puniendus more maiorum, quid est?