Latin · ~3 min
Poem epilogue
Gwinne, Act V.4 epilogue
Not analysed yet
NEMESIS §pilog¤zei
sistite sorores: finem habet nimius Nero,
domitus Domitius: tam mali finis bonus.
olim hoc Quirites fine plauserunt, foro
plebs tota pileis tecta discurrit, sacra
equites, opima festa celebrarunt patres.
ita mala brevia gaudium longum ferunt.
at hic alumna pacis, imperii salus,
dea mititatis, hominum amor, regum decus,
Elisa regnat; vix scias magis an suos
amet, an ametur a suis; maior loco,
an melior animo; faciat, an foveat magis
probos, fideles aulicos: patres suos
magis an sequatur: an praeeat; illi parem
laudem an poeta fingat, an princeps ferat.
tam fama, facta, fata dispara, ut magis
nihil esse possit, quam Anglica Neroni dea,
temporibus illis ista, bona summe malis. summa?
nos ergo eamus: vos vel exutis malo
Nerone, vestris vel bonis plausum date
FINIS Gwinne Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage