Latin
1.1 to 1.12
Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant 1.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
[Brequiguy, Diplom. ,etc. ,tom. II nov. ed.] I. Testamentum Hadoindi Cenomanensis episcopi ·(ann, (642). In nomine Domini Jesu Christi, et Spiritus sancti, octavo Idus Februarii, in anno quinto regnante gloriosissimo Clodoveo rege. Ego Hadoindus, ac si indignus peccator [tametsi peccator], episcopus sanctae Dei Ecclesiae Caenomanis civitatis, sanus, Deo propitio, mente et corpore, sanoque consilio, me· tuens casum humanae fragilitatis, testamentum tradidi, illudque C adulpho diacono scribendum dictavi: quod testamentum meum si quo casu jure civili aut praetorio, vel alicujus novae legis interventu, valere nequiverit, ac si ab intestato ad vicem codicillorum valere id volo ac valeat. Itaque si quando ego Hadoindus, suprascriptus episcopus, ex rebus humanis excessero, ac debitum venturi temporis complevero, tunc tu, sacrosancta Ecclesia venerabilis [Cenomannis], haeres mea esto, haeredemque meam te esse constituo; ita ut aliquid per hoc testamentum meum dedero, legavero, dare jussero, id ut detur [et est datus], fiat, praestetur, fidei tuae, haeres mea, committo. Dono tibi, sancta venerabilis Ecclesia Caenomanica, in honore sanctae Mariae, domini Gervasii et Protasii martyrum, villam juris mei, cujus vocabulum vocatur Avesa, quam datis rebus propriis meis comparavi, cum domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, sylvis, pratis et pascuis, quantumcunque in eo loco [in ea loca] aspicere videtur, cum colonis, et integro termino suo, ad jus et dominationem [donationem] vestram revocetur, perpetualiter possidendum. Similiter basilicae domni Victurii, ubi ipse dominus requiescere dignoscetur, et, si meruero, inibi sepulturam habere desidero; dono tibi villam nuncupatam Acerveo, quam dato pretio comparavi, cum domibus, mancipiis, vineis, sylvis, pratis et pascuis, exceptis his quos pro animae meae remedio ingenuos fieri praecepi, totum et ad integrum praefata basilica post meum discessum suae potestatis faciat revocare perpetua dominatione possidendum. Ea vero conditione dono sanctae basilicae domni Petri et Pauli apostolorum, quam dominus Berthicrannus, quondam episcopus Caenomanis [ad oppidum Cenomannicae] civitatis, suo opere aedificavit, villam proprietatis meae Iscomodiacum, sitam in pago Bellivi [Belini], quam data pecunia de Ansero [Aussoreno], et genitrice sua comparavi, ut hanc ministri ejusdem post meum transitum teneant, possideant, et futuris facere cui voluerint derelinquant.