# Scripta Quae Exstant 1.13-22

Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant, 1.13 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.13

Similiter dono ipsi basilicae domni Petri et Pauli apostolorum, villas quibus nomina sunt Taudiniaco, Martiniaco, quam Lupus quondam per meum beneficium tenere visus fuit: hoc supradicta basilica, post meum [nostrum] discessum, cum omni integritate, quod ad ipsas villas aspicere videtur, ministri nostri jam dictae basilicae de praesenti percipiant dominandum. Simili modo dono basilicae domni Vincentii martyris, quam Domnolus, sanctae recordationis episcopus, suo labore construxit, villam juris mei Pratellus, cum omni integritate, quantumcunque mihi [inibi] Domnola visa fuit habuisse. Similiter dono basilicae domnae et sanctae Mariae Auriono [Aureonno] vicum, quem Agobertus abbas Diablentis [Dixiagens] simul aedificavit, et Jona villam, quae fuit Sigulphi presbyteri, et quam fidelis noster Chaddo per nostrum beneficium habere videtur. Pariter et mansionem ad prope ipsam Jona, quam Lupus quondam tenere visus fuit, ipsi Chaddoni volumus esse concessam: si tamen habuerit filios, in eorum permaneat potestate; et siquidem filios non habuerit, post suum transitum, ad jus et dominationem domnae Mariae de Aureonensi vico revertatur [revertatur perpetuis temporibus dominandum]. Similiter villa Lastemarico [Lastemariaco], quam ex munificentia nostra ipse fideli Caddoni defensori [ipsius fidele nostro Caddono defensore] nostro concessimus, voluntas mea est, ut, dum advixerit, hoc usu possideat; post ejus vero discessum, cum omni re meliorata vel superposita, sanctae basilicae de Aureonensi vico revertatur. Similiter et Pauliaco qui fuit Roccoleno [Roccoleno partis] jam dictae basilicae domnae Mariae ejusque temporibus possidere decernimus. Itemque villam Baudiacam quam ex comparatione et nostris directis actionibus [villa Baudriacae ex comparatione legitimas nostras directionibus] revocavimus, cum terris, domibus, mancipiis, sylvis, pratis et pascuis, acolisque omnibus, et integro termino, praefatae sanctae Mariae basilicae, ejusque ministri in perpetuum a die praesente jure suo recipiant. Simul villa Briaco, quae est ad oppidum [et villa Driaco, ad oppidum] ipsius basilicae cum colonia Hamarico quam antefatae sanctae Mariae ecclesiae donavi, ad interveniendum pro nostris peccatis [Colonica Cameriaco, antefatae sanctae basilicae sanctae Mariae pro nostra interveniendum peccata].

---

Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1383/tmp1383/tmp1383.tmp1383.opp-lat1.xml.
