Latin
3.1 to 3.7
Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant 3.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
II. Charta qua Sigrannus recognoscit se tenere monasterium Anisolense ab Hadoindo, episcopo Cenomanensi, jure usufructuario, et sub certe censu (ann. 637). Domino sancto ac venerabile sede apostolico Hadoindo, Cenomannicae urbis episcopo, una cum ipsa congregatione ex ipsa urbe consistente, ego in Dei nomine Sigrannus, indignus sacerdos atque monachus, precator a vobis accedo. Dum et mea fuit petitio et vestra decrevit voluntas, ut illud monasteriolum, quod est constructum in honore sancti Petri et sancti Martini, et est situs in terraturio sanctae Mariae Dei genitricis, vel sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, matris et Cenomannis civitatis senioris ecclesiae, in pago Cenomannico, in loco quodam quae ab antiquis dicebatur Casa-Gaiano, super fluvium Anisolae, quod, secundum nomen ipsius fluminis, nuncupatur Anisola, ubi domnus Turibius, ejusdem parochiae pontifex dudum in rebus senioris et matris civitatis ecclesiae cui praesidebat, ecclesiam in honore sancti Petri principis apostolorum fecerat, quae tamen destructa propter imminentes vastationes fuerat, sed adhuc de ipsis maceriis aliqua pars ibi erat, quando domnus Karilefus, per licentiam et deprecationem atque adjutorium dom. Innocenti episcopi, in jam dicta terra sanctae Mariae et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, ex rebus ipsius et aliorum bonorum virorum aedificavit, per vestrum beneficium, sub usufructuario ordine, tempore vitae meae, cum omnes res ad se pertinentes vel aspicientes, inibi tenere permisistis, et censivi annis singulis ad matrem civitatis ecclesiam persolvere vel ejusque pontificibus atque rectoribus, id est, ad lumen ecclesiae, de cera libras IIII, et ad opus episcopi cambutta una, et subtalares II, et ad opus canonicorum inibi Deo degentium buticulas duas paratas, plenas de vino optimo, et in coena Domini plenum modium de ovis; et si negligens aut tardus de ipso censo apparuero, fidem exinde faciam, et ipsum monasteriolum tempore vitae meae non perdam;