# Scripta Quae Exstant 3.8-29

Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant, 3.8 to 3.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/3.8

et alicubi nec vendere, nec alienare pontificium non habeam, nisi sub jure et potestate ac dominatione sanctae Mariae et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, vel eorum pontificibus atque rectoribus permaneat. Et post meum quoque jubente de hac luce discessum, cum omni re emeliorata vel supraposita, absque ullius judicis consignatione aut heredum nostrorum contradictione, jam dictum monasteriolum cum omni integritate, et res ad se aspicientes vel pertinentes, vos aut rectores successoresque vestros in vestram faciatis revocare potestatem vel dominationem. Et ut haec precariae uno tenore conscriptae, una quae in thesauro civitatis ecclesiae recondita sit, et alia quam ego Sigrannus a vobis accepero, firmiorem obtineant vigorem, manus nostras proprias subterfirmavimus, et bonorum virorum decrevimus roborare. Actum Cenomannis civitate publica. Data VIII Idus Aprilis, anno XXXI regnante Dagoberto rege. Ego Hadoindus quamvis indignus episcopus, hanc precariam a me factam subscripsi. Wistremandus abbas subscripsi. Oduluvinus presbyter subscripsi. Bernericus, indignus abbas, subscripsi. Winetharius presbyter subscripsi. Adamalgandus diaconus subscripsi. Danihel presbyter subseripsi. Helenus presbyter subscripsi. Erigandus diaconus subscripsi. Ebrenus presbyter subscripsi. Landricus diaconus subscripsi. Emmo presbyter subscripsi. Albo diaconus subscripsi. Herifredus presbyter subscripsi. Besto presbyter subscripsi. Urso diaconus subscripsi. Signum Landohic advocato.

---

Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1383/tmp1383/tmp1383.tmp1383.opp-lat1.xml.
