Latin
BVS LIBER
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 10
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit praestantum quod maxima turba Sophorum Esse animae sedem uitrea membra uolunt. Nam nunc splendescunt, rident, nunc tristia fiunt, Iam nictant, languent, iam uelut igne micant. Dulcia coniunctis cum carpimus oscula labris, Respondent contrà lumina luminibus. ecus intuitu uicino corda mouentur, Non Mentem quàm digitis si tetigisse queas. Cumque profunda tenet dubiam meditatio mentem, Nil oculi, dicas, utilitatis habent. Sic quorum morbo stringuntur membra caduco, Nil oculus quamuis lucis apertus habet. Ergò refert medica uir summus in arte Galenus,