# De oculorum fabricatione 10-2

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione, BVS LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/10-2

Formatum propter lumina nostra caput.
Nam uelut excelsa uigilans speculator ab arce
Vndique prospectu rura remota petit.
Sic oculi retinent capitolia summa, remoto
Vt melius cenant singula quaeque loco.
His spacium rutili uastum metimur Olympi,
Quicquid habet tellus quicquid & unda refert.
Hoc sensu miseri, quod si spoliabimur, omne
Et studium prorsus corruit, atque decus.
Organa praeterea quam sint haec nobile donum,
Dicat qui roseo lumine captus erit.
An non ciuili mox propulsatur honore,
Omnibus & ueluti truncus habetur iners.
Horum sed frustra conamur dicere laudes,
Sunt infinitae commoditatis opus.
Et prius aequoreas aliquis numerabit arenas,
Quotque micant rutilo candida signa polo.

---

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione.
