Latin
BVS LIBER
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Laederet immodico neue calore caro.
Aptè praeterea retinent &lumina frontem,
Processus recti quod ratione probo.
Cum sequitur motus directas ordine partes
Cernimus hac gressum quo facit ille suum.
Naturalis adhaec absoluitur actio nulla,
Si non directo tramite fiat iter.
Bina sed inquiras insunt cur lumina fronti,
Sic responsa tibi nostra thalia dabit.
Omnibus in toto geminae sunt corpore sedes,
Postremo sensu sensibus absque datae.
Sunt aures geminae, dantur quoque lumina bina
Sunt nares binae, lingua bisurca datur.
Sensibus hoc differt reliquis sed nomine tactus, Non duo sed simplex organa tactus habet. *Vmina suprema frontis cauitate locata, Officij praestant munera mille sui. Vestiuitque tribus natura liquoribus, atque Istud quintuplici tegmine texit opus. Partibus est reliquis humor praestantior unus,
Nomen Crystalli qui glacialis habet.
Hac ex qua splendet Crystallus parte uidemus,
Primùm depictum quem tibi Musa dabit.
Hic medias oculi partes sibi uendicat humor,
Cingentes reliquos sorte salutis habet,
Cumque queant cunctas hi non depellere sordes, Obstant alterius ceu nocumenta mali, Sunt data natura solerti tegmina quina, Ne laedant oculos aspera quaeque cauent. Est quoque flexibilis, ueluti, Crystallinus humor, Vt queat impressam, caera, referre notam. Albicat in media rutilat, splendetque pupilla, Vt melius species quasque referre queat, Candida ceu uarios capiunt crystalla colores, Propositae &referunt corpora quaeque rei
Hic humor tanto quandoque nitore refulget,
Vt fulgens extra lumina splendor eat.
Noctiuagae feles, quoque sunt animantia plura
Testes, quae caeca nocte uidere queunt.
Hic quod prima liquor praebet primordia uisus,
Omnibus est doctis res bene nota uiris.
Firmior in toto pars est nam lumine nulla,
Clarior in reliquis nec magis ulla nitet.
Peruenit ex clara firma quoque uisio parte
Illa cur uisum parte uenire neges?
Est alius, uitro similis quoque desuper humor,