# De oculorum fabricatione 15

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione, BVS LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/15

Cuius principium dura Meninga refert.
Lamina ceu cornu splendet pellucida facta,
Robore nil forti nilque calore minor.
Ordine contiguas isti facit Vuea sedes,
Principium primum Matre minore petit.
Istius media comparet parte foramen,
Dicitur à doctis saepe pupilla uiris.
Ambitus accepit Thaumantis prole pupillae
Nomen, quod uarij saepe coloris erit.
Hinc est uisiui quoque dilatatio nerui,
Quem poteris quarto dinumerare loco.
Est piscatoris uox reti facta, sagenam
Artifices nomen contribuêre uiri.
Splendida postremum memoratur aranea tegmen,
Exuperat speculum luciditate nouum.
Reddere quo poterit praeuisas ante figuras,
Illud praestanti luciditate nitet.
Sic partes oculi tenui dictante Minerua,
Lusit non paribus nostra Thalia modis.
is rogo uel formas oculorum, siue figuras, Nescit ni claro lumine captus erit? Ergò quid frustra fit mentio, Musa, figurae, Materies ullum non fugit illa uirum. Musa, sed ò dubitas? oculum decet esse rotundum,

---

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione.
