Latin
BVS LIBER
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 16
Unproofread scanNot analysed yet
Lumine quo capiat corpora magna suo.
Induat alterius formam quamcunque figurae,
Plana sit aut oculi torta figura tui.
Aequales capiet tantum pro mole figuras,
Rem planam tantum plana pupilla refert.
Rem quamcunque uides mensurat linea recta,
Ad certum recto tramite ducta locum.
Ergo superficies fuerit si plana, subintrant
In uisus tantum corpora plana tuos.
Quo caperent cunctas formarum lumina moles,
Conueniens primum forma rotunda fuit.
Ista figura simul uarijs est motibus apta,
Flectuntur uarijs lumina nostra modis.
Hanc igitur formam quis non contenderit aptam, Perfectum motum sphaerica forma refert.