# De oculorum fabricatione 17

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione, DE COLORIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/17

Picta uelut per quas mentis imago datur.
Hinc fit quod mores animi cuiusque sequuntur,
Praui siue boni corporis harmoniam.
Horum firma manet nam consuetudo duorum,
Alter in alterius serpit amatque πάθος
Flaua siue nigra corpus quod bile redundat,
Stulticiae praesens hoc regit ira comes.
Sin capitur tristi mens aegritudine contrà,
Affectus tales debile corpus habet.
Quaelibet humani sequitur coniunctio membri
Vana quod haud quaquam significata refert.
Temperies animae quod lumina nostra sequuntur, Indicium mentis certius ista dabunt. Plurima sed teneris quoniam spectantur ocellis,
Ne fallant oculos talia signa tuos.
Quae sit perpendas oculorum forma, figura,
Quis palpebrarum fit situs atque color.
Sicca magis fuerint aut humiditate laborent,
Lumina clara magis, seu tenebrosa magis.
Indicium quamuis non falsum singula praestant, Hac tamen indicium tu ratione feras. Omnia respondent quod si uel plurima signa, Haec rata signa fide non dubitante refer

---

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione.
