# De oculorum fabricatione 21

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione, DE COLORIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/21

Hic notat ignauos stupidos & mente carentes,
Si simul emineant lumina fusca genis.
Caeruleus nimia color humiditat: redundat,
Sollicitae signum praebet auaritiae.
Lasciuos Veneris promptus sectatur amores,
Lumina qui tali tincta colore refert.
Haec sint de uarijs oculorum dicta figuris,
Quae nunc summatim, partia camoena refert.
Lumina quae pallent uarij sunt atque coloris,
Designat uaria suspicione uirum.
Verùm quae nimio fulgent splendore, Cupido
Hunc tua praedicunt turpia castra sequi.
At qui destinctis maculis signantur ocelli,
Moribus est duris ingenioque uafro.
Si maculae rubrae circumdant atque pupillam,
Ostendunt multum fellis habere uirum.
Lumina quae maculis destincta rubedine sordent,
Incantatorem significare puta.
Si fuerint nigri quoque fului, luminis orbes,
His iuncta signis humiditate pari.
Signant egregium, iustum, uirtuteque clarum,
Atque notant uarijs pectora plena bonis.
Orbes si fuerint tenui nigredine sparsi,
Circulus & turpi non sine sorde uiret.
Iniustum timidum signant, furemque dolosum,
Qui tacito saeuum pectore uulnus habet.
Lumina
Lumima quae cernis, uarij, quoque, sicca, coloris,
Perpetuo credas significare malum.
Humida quae cernis iusta formaque figura,
Et fuerint media si cauitate, bonum.
Excellunt oculi magna qui mole, bouinum
Ingenium: Tauris aßimilare queas.
Sed
qui subtili uel parua mole laborant,
Hoc simulator habet Simius ora modo,
Lumina designant rubicundo tincta colore,
Dulcia sectantem dona Lyaea uirum.
Verùm quae cernis nebulosis sparsa tenebris,
Huius ceu uicijs pectora plena caue.
Hunc uenerare uirum magnum, iustumque, benignum, Cuius sunt nitidis lumina clara genis. Non oculos stantes uolo, nec qui saepè mouentur,
Tales non fidos furciferosque notant.
Si quibus humiditas excedit, non sine laude,
Artes sectantur, docta Minerua, tuas.
Sic cecini quae sint laudes & luminis usus,
Quis positus, partes, forma, figura, color.
FINIS.

---

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione.
