Latin
3
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 3
Unproofread scanNot analysed yet
MO VIRO EXIMIA STEMMATIS NOBILITAte, doctrina atque uirtutibus ornato, D. Iohanni Frys R. M. summo Cancellario. EVMNOBISTAM propè ut manibus penè contrectari possit adesse constat: D. Mecoenas reuerende. Imo in singulis humani cor poris particulis mysterium &potentiam eius sparsam esse perspicimus. Quod quidem praecipuè in mira oculorum structura &compositione cerni &animaduerti potest. Qui pulcherrimam coeli machinam intuentes, uarios superiorum corporum motus notantes, uariaque in Elementis abscondita perscrutantes, nos in agnitionem Dei ducunt. Quare Galenus diuina nominauit membra.