# De oculorum fabricatione 3

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/3

MO VIRO EXIMIA STEMMATIS NOBILITAte, doctrina atque uirtutibus ornato, D. Iohanni Frys R. M. summo Cancellario. EVMNOBISTAM propè ut manibus penè contrectari possit adesse constat: D. Mecoenas reuerende. Imo in singulis humani cor poris particulis mysterium & potentiam eius sparsam esse perspicimus. Quod quidem praecipuè in mira oculorum structura & compositione cerni & animaduerti potest. Qui pulcherrimam coeli machinam intuentes, uarios superiorum corporum motus notantes, uariaque in Elementis abscondita perscrutantes, nos in agnitionem Dei ducunt. Quare Galenus diuina nominauit membra.

---

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione.
