# De oculorum fabricatione 4

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/4

Vere diuina quae lucis usu uitam à morte distinguunt, Et quanto uisus reliquis sensibus praestantior est, Tanto quoque oculi reliqua membra excellunt. Longe enim plures quam reliqui sensus rerum differentias nobis ostendunt & demonstrant. Caeterum quo oculi praestantiores & nobiliores sunt, tantum actiones eorum in natura minus penitus perspici possunt, hic iure cum Aristotele nobis conquirendum est, humanas mentes, oculi naturam aspicientes, uelut noctuas in diurna luce caligare. Quid quaeso magis in tota rerum natura, mentes nostras, quam consideratio, & inquisitio naturae luminis in oculo, effugit? Modum quidem uisionis utcunque foris aspicimus, sed in causa, cur sic fiat, perscrutanda, mens nostra se naturae opificium non perspicere fatetur. Vt enim in speculo reflexione radiorum ad uisum fiunt imagines. Sic quoque radij rei uisae, in oculis collecti, mentibus nostris, de sese imagines, uelut in speculo, imprimunt: progredi ulterius humani non est ingenij. Haec tam subtilis materia, ut in diuersas partes disputarent, summis philosophis ansam praebuit. Quidam uisionem fieri, radijs ex oculo emissis, ferientibus & comprehendentibus obiecta sentiunt.

---

Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione.
