Latin
Part 2
Heimo of Bamberg, Heimo. Computus 2
Not analysed yet
II. 〈De primo embolismo. 〉Primus embolismus est in anno tercio, ut predictum est, quando epactę sunt XXII. Cuius prima luna ΙII Non. Novembris accenditur et IIII Non. Decembris XXX finitur. Quam sequitur luna Decem 5 bris accensa IIΙ Non. Decembris et finitur XXIX II Kal. Ianuarii. Luna vero embolismalis nec precedentis est mensis nec sequentis, id est, nec eius, in quo prima accenditur, nec eius, in quo /finitur, sed embolismalis est, id est supercrescens ceteris mensibus, semperque est XXX computanda. 10 Sane sciendum, ut si quando secundum lectionem duę simul XXX lunationes occurrerint, una ex his embolismalis dicatur, excepto si bissextus fuerit. Tunc enim tres simul XXX lunationes eveniunt, quarum nulla embolismalis est, quia videlicet Ianuario XXXam sicut semper habente, Februario itidem XXXam propter bissextum assumente, sequitur luna Martii XXX, sicut 15 semper est, et si fuerit ogdoas aut endecas simul cum bissexto, sequitur adhuc quarta lunatio XXX, quę est embolismalis illius anni.