Latin
Part 5
Heimo of Bamberg, Heimo. Computus 5
Not analysed yet
V. De IIII embolismo. Quartus embolismus est anno XI, quando epactę sunt XX. Cuius luna prima pridie Non. Decembris accenditur et IIII Non. Ianuarii XXX finitur. Luna vero Ianuarii III Non. ipsius inchoatur et in Kal. Februarii item XXX terminatur. Luna quoque Februarii IIII Non. ipsius incipit et VI Non. 20 Martii XXIX /finit, nisi forte bissextus sit, qui eam tunc XXXam computari cogit. In Kal. autem Manu luna secundum lectionem XXIX esse debet, sed si bissextus non est, propter embolismum XXVIII eveniet. Sequitur dehinc luna Manu Vto Non. ipsius incipiens et in Kal. Aprilis itidem XXX finiens. Luna vero Aprilis IIIIto Non. ipsius exorditur et pridie Kal. Mai XXIX finitur. Huius quoque anni controversia sic erit finita.