Latin
114
Henri Estienne, Dictionarium medicum 114
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ad αἰπολογικοῖς καὶ φισικοις veniens, primum locum vocabulis libri περὶ φυσων, secundum, verbis opusculi περὶ ουσος ἀνθρώπου, tertium vocibus libelli περὶ ἰερῆς νούσου dederit, &ita deinceps progressus fuerit. Quum ergo diciterθάδι (id est hoc in loco) fingamus ab eo praefixum certi cuiusdam libri titulum, cuius vocabula (ea quidem quae explicatione indigere existimat) quo illic ordine oc currunt sigillatim explicet: ac voces quae in diuersis reperiuntur locis, primum ex eo loco citari censeamus qui primus apud Hippocratem eas habet, sequendo videlicet propositum antea eius librorum ordinem. Verbi gratia, quum ἀλυσκὼν habeamus cùm alibi apud Hippocratem, tum circa prin cipium τῶν πες γνωσικοδ, &ab eo Frotianus vocabulorum expositionem ordiatur, ἀλυσμὸν primum huius Lexici vocabulum, quod exponitur ἀπορίαν &ἄμηχανίαν, non abs re contenderit quispiam esse id quod in hoc προγνώστικοδ loco habetur, ἀλυσμὸν γὰρ σημαίνει. quum alioqui haec ipsa verba etiam in κωακας προγνώστισι legantur. Itidem &hic quum vocem ἀραὰ explicandam sumens, dicit δέαιὸν valere ἐνθάδι idem quod τὸ ἐκ διαστήματες καὶ μὴ ἐπιταχύνον, mihi non dubium est quin ἐνθάδι id est hic) significet in hoc loco qui extat τοῦ προῤῥητικοδ libro setudo, τὰ ἀραιὰ κατὰ πλευρὸν ἐν τιτέοιον διγματα πας οροσυνην σημανει. Nam is quem sibi proposuerat librorum Hippocratis ordinem, postulabat vt explicatis Prognostici verbis, ad Prorreticum venibyGe ret. Locus autem in Hippocratis Epidemiorum I, est hic, ούτῳ τὸ πνευμα διὰ τέλεος ὡς πρ ἀνακάλου ἄνω κῥαιὸν, μέγα. Confirmant autem meam coniecturam (si res minimè dubia, coniectura vocanda est) haec quae subiunguntur ab ipso Erotiano verba, iu ἐνθάδε μὲν δέγημα σημάνει, ἐκει δὲ πνευμα.