# Dictionarium medicum 141-2

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIB. II. DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/141-2

ramuli ad eius plexum creati, Θρογχα & σηραγγετα uernae & ἀορταὶ nominantur. Caloris, uitae, arteriarumque motus initium, καρδία cor est. Eius summa pars, κεφα λὴ caput dicitur: infima & acuta, πυθμὴ fundum: cauitates, κοιλίαι! uentriculi! crassior & laeuus, ἀρτηριώδης Iarteriosus est: tenuior & dexter, φλεβώδης (uenosus, laeuo capacior. Ab utroque autem capitis latere ceu alae prominentes, cauae, molles, & ad totius cordis motum agitabiles, ὠτα καρδίας] cordis auriculae sunt. Cor circumplexa membrana, περικαρδιος dicitur. Ex membranis pectoris quae ipsum in duas diducunt partes, διαπεφραγμένα τοῦ θωρακος (inter sepientes appellantur: quae costas interius uestunt, ὑπεζωκότις succingentes. Membrana quae pectoris uiscera ab inferioribus disiungit, διάφεραγμα! transuersum septum & operes uocatur. Εκ τῶν ἀδένων (ex glandulosarum carnium genere, (multae autem sunt) aliquae in collo, nonnullae sub alis, quaedam in inguinibus, aliae in μεσοραιῳ uocato reperiuntur: quae carnes quaedam leuiter subpingues ac fragiles sunt. Inter has & uocatus θυμὸς numeratur: qui in regione capitis cordis locatus est, septimae colli uertebrae insidens, asperaeque arteriae extremo, qua cum pulmone committitur, adhaeresces. non in omnibus tamen inuentus est.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
