# Dictionarium medicum 161.5-6

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 161.5 to 161.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/161.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/161.5

sumptus, ἐμνήσθην δʼ ὀσσάκις ἀμφότεροι Hλιον ἐν λέχῃ κατεδύσαμεν. Significat enim hic longiorem otiosorum confabulationem. vnde Galenus rectissimè ελερίψευσάμην exponit non simpliciter διελέσαιω, sed ἐπὶ πλεῖστον διελέσθαν. Extant autem haec Callimachi verba apud Diogenem Laertium in vita Heracliti: sed in vulg. eius editionibus (nam hoc obiter annotasse non me poenituerit) mendosè legitur ἐμνήσθη pro ἐμνήσθην, & νέλιον pro ἢλιον, item κατελυταμεν pro κατεδύταμεν. Quinetiam hoc addam, mihi planè videri Virgilium ad hunc aut similem quempiam locum respexisse, atque adeo huiusmodi Graeca verba exprimere voluisse, vbi ita canit, saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nam καταδύειν ἡλιον aptius & elegantius Latinè dici non poterat quàm Condere solem. Caeterùm hoc quoque sciendum est, post expositionem ver bi ἐλεαηνευσάμην, haec sequi in vno vet. codice, Eκεα ἐν τῷ περὶ ἐλμῶν τὰ πρός φατα Ἰπποκράτης καλεῖ, ον δὲ τῇ περὶ τραυμάτων τὰ χρόνια. ¶ P. 73. V. Eξός. ] Malim ορίστης.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
