# Dictionarium medicum 164

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/164

Ἐψητὸν δὲ, ἶδος ἰχθύων. Nos ex duabus hisce malis lectionibus bonam vnam (quam vides) fecimus. Nam quod ad ἔψημα attinet (quae vox apud Hippocratem extat lib. περὶ διαίτης 2) à Galeno aliis in locis itidem exponitur onpαlor. vt in Epidem. lib. 6. comm. 6, καὶ τὸ σίραιον, ὁ πρ ἕψημα καλοδσιν οἱ κατὰ τὴν ἡμετέραν ἀσίαν ἔλληνες. Et comm. 3. in lib. De morb. acutis, καὶ υδντοι καὶ τὸ καλούμενον ἕψημα καὶ σίραιον, ἐκ τοῦ γλεύκοῖς ἐψομένου γιγνόμενον. Appellatur autem σιραιον etiam σίεινος οἶνος. At quod ad ἐψητὸνattinet, certum est quidem melius legi quàm è ψηλὸν (nam haec scriptura ratione prorsus caret) sed malim tamen ἕψη τος aut ἐψητοι. Nam ἐψητὸς, vt tradit Athenaeus lib. 7, ὅσὶ τῶν λεπτῶν ἰχθυδιων. Ab eodem lib. 8 recensentur cum alii pisces, tum hi, θυννὶς & θύννος, item ἄκαρναν, & ἀφύη, & κιβωτῆς. (nam post haec verba ἡ δὲ ἀφύη, βαρεῖα σει καὶ διόπεπτος, addit ὧν ἡ λευκὴ καλείται κιβωτίς. (Subiungit autem, καὶ ὁ ἐψητὸς δὲ τὸ μικρὸν ἰχθύδιον τῶν ἀυτὰ γένοις ὅσι. Sed tamen in illo altero lo co lib. 7, non multo post ea quae inde attuli verba, addit, πληθυντκῶς δὲ λέγοισιν ἐψητοὺς κατὰ τὸ πλεῖστον. Et cum alia exempla profert, tum hoc ex Menandri Perinthia, τὸ παιδιον δʼ εἰσηλθεν ἐψηταῖς φέρον. Quem locum exprimens Terentius (scimus enim ex ipso prologo, eum quae couenêre, in Andriam suam ex Menandri Perinthia transtulisse) verbum Grae cum duobus Latinis reddidit. Ita enim legimus in Andria, Act. 2. sce.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
