Latin
223
Henri Estienne, Dictionarium medicum 223-2
Unproofread scanNot analysed yet
ctus, aut utriusque defectus est. interdum &mentis, interdum &reliquorum sensuum. Sed apopl. x a, totius quidem corporis, &sensus &mentis, &motionis resolutio est: (Proinde apoplexiam fortem soluere nulla facultas potest, debilem uerò tollere non facile est. Paraplegia est tactus motusque remissio, sed in membro uno, ut puta manu crureue: Paralysis autem motus tantùm fere est, actionisque defectio. Quòd si nonnunquam solus tactus deficiat rarò autem id cuenit) potius anaesthesia, id est sensus abolitio quàm pare sis, idest defectio nuncupatur. At si Hippocrates apoplecto, (id est attonitum crus secundum rectum dicat, illud tanquam mortuo simile, inutile &insanabile uult significare: quod enim in toto corpore est uehemens apoplexia, illud in crure paraplegiam uocat. Vrinae autem in uesica aut suppres sio, aut reinendi impotentia, paresis proprie est. Palpebrarum uerò &molarum, musculorumque in maxillis, &genae malterutram partem diductio, si per conuulsionem torqueantur, canina conuulsio nominatur. Genuum resolutionem, sensusque per aliquantum temporis stuporem, &exanimationem, &casum lipothymiami animae deliquium uocitamus. Aretaeus lib. i. cap. 7. Ἀποπλεξία ἐστὶ κατοχρ διανοίας μὲν ἄναι σθισίας καὶ παρέαως τῆσωματος.