# Dictionarium medicum 228

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/228

Id est, Apoplexia ex crassorum humorum copia generatur, qui capitis uasa, unde corpori sentiendi mouendique facultas aduenit, obstruunt. Quamobrem qui huic malo sunt obnoxij, sensu, uoce & motu priuantur. Gal. Introd. seu Med. cap. 13. Τῆς μὲν κοινης δρχοις τῶν νεύρῶν παλεύσης, κακ τουδὲ παύτῶν τῶν κατὰ τὸ σωμα μορίων ἐπιλεσάντων τήν τε κίνησιν ἅμα καὶ τὴν αἰσθησιν, ἀποπληξία τὸ πάθος καλεῖται, μα τοῦ καὶ τὰς ἡγεμονικαὶ ἐνεργείας βεβλάφθαι. εἰ δὲ κατὰ τάτερον μὲρος ἡ ἔμφραξις γένηται, ἡμιπληγία καὶ παρά λισις ὀνομάζεται. Id est, Quando commune neruorum principium affectum est, eoque omnes corporis particulae motum simul & sensum amiserunt, apoplexia morbus nuncupatur, acciditque principalibus animi functionibus oblaesis. Sin autem in altera capitis parte obstructio fuerit oborta, henu plexia & paralysis nominatur. AEg.lib. 3. c. 18. Ἀποπληξίας τι διαφέρει ἡ πάρεσις, ἡ καὶ παράλισις καλουμνη, Id est, Ab apoplexia quid differat paresis, quae & paralysis dicitur, Vide apud Trall. lib. 10. cap. 2. CELS. Resolutio neruorum, frequens ubique morbus est: sed interdum tota corpora interdum partes infestat: ue teres authores illud ἀποπληξίαν, hoc πράλιστιν nominauerunt. Nunc utrunque πράλισιν appellari uideo Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi. Cels. lib. 3. cap. 27. Vide plura ibidem. rum se primum offert ἀπόστημαlid. est abscessus Huius du plex item genus est: unum, quum phlegmone in pus uersa, pus ipsum tanquam in sinu aliquo est collectum: alterum, quum nulla praecedente phlegmone humor aliquis statim ab initio, isque aliàs specie alius, caeterùm omnino acris, in parte aliqua colligitur.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
