Latin
230
Henri Estienne, Dictionarium medicum 230
Unproofread scanNot analysed yet
Porro excori at hic circumposita corpora, spatium uidelicet sibi moliens uel inter duas tuni cas, uel sub certis membranis. Excoriat autem omnino ipsa copia distendens: interim uerò acrimoniam quandam putredinosam tempore contrahens. Sanè inueniuntur in hu iusmodi abscessibus, quum scalpello sunt diuisi, proprietates quaedam non paucae: nec humorum modò, sed etiam solidorum quorundam corporum. Siquidem unguium, pilorum, ossium, testarum &lapidum, &pori fragmentorum similia inuenta in his corpora quaedam sunt. Ac humorum ipsorum alius ueluti lutum, uel coenum, uel olei quidam limus, uel uini faex, alius adeo grauiter olens ut omnes auersentur. Verùm haec rarius incidunt. frequentissi ma uerò huius morbi sunt tria genera, quorum singula propriam appellationem Graecè sunt sortita. Ea sunt. Athe roma, Steatoma &Meliceris, à similitudine contentarum in tumoribus substantiarum dicta. Est enim aliud eorum ueluti seuum, aliud ueluti mel, aliud pulticulae quam atheram uocant simile. Gal. Meth. medendi lib. 4. cap. 11. Ἀπόσημα, ἔστι φθορὰ καὶ μεταβολὴ σάρκων, ἥτοι σαρκώδῶν, σαι μνῶν, φλεβῶν, ἀρτηριὼν. Id est, Abscessus est carnium seu partium carnosarum nempe musculorum, uenarum, arteriarum) corruptio, mutatioque. AEg. lib. 4. cap. 18. Οἷσι ἐν τησι κοιλίησι τοῦ ἀνθρώπου κατ ἵξιν τοῦ θάρνκος, οὖ τὰ κάτω ὑπὸ τὸ διάφραγία πυου ἀπιστασιες γίγνονται, ἦν μὲν δράγωσιν, ἔμπυοι οἱδε καλέονται· ἦν δὲ τὸ πύον διεξίν κάτω, ἀποστημᾶται κικλήσκονται. Id est, Quibus hominibus in cauis locis è regione pectoris aut inferius sub transuerso septo puris abscessus fiunt, si peros id eijciunt, empysi hoc est purulenti uocitantur, si per aluum pus deijcitur, apostematiae Graeco uocabulo dicuntur. Aret. lib. I. περὶ χρον. παθ. cap. 9. Κατʼ ἀποτέλεσμα μεγανόσημα.