# Dictionarium medicum 248

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/248

Ad similitudinem uerò eius proximè accedit alia cutis affectio quae fauus, Graecis unior uocatur, maiora tamen foramina habens, in quibus humor melli quod est in fauis similis continetur. Gal. De comp. phar. sec. loc. lib. 1. Oribas. lib. 4. ad Eunap. cap. 11, O καλούμενος ἀχὼρ ἐν τῷ τῆς κεφάλης συνίσταται δέρματι, λεπταὶ παῦυ κατατρήσεις ἔχων δὲ ὧν ἀπῤῥεῖ λεπτὸς ἰχωρ, γλίγρος μέτακως. ὅμοιον δ θεὶν ἀυτῇ πάθος καὶ τὸ καλούμενον κηριον, ταὶ κατατρησις μείζονας ἔχον, ὑγρὸν περιεχοῦσαι μέντωδες. Id est, Qui Achor nominatur, in cute capitis consistit, tenuiaque habet foramina, per quae tenuis modicemque iuscosa sanies effluit. Huic similis affectio est ea quae fauus appellatur, maiora tamen habet foramina, quibus humor melli similis continetur. Ο ἀχὼρ πάθος θεὶ περὶ τὴν ἐπιραίειαν τῆς κεφαλῆς γινόμὲνον, μικραὶ διασρήσεις ἔχον, ἐκα ὧν ἔξεισιν ὑγρον ἰχωρίπαράπλίσιον. διὰ τοῦ το καὶ ἀχωρ τὸ πάθος καλεῖται. Id est, Achor uitium est quod in capitis extima cute exiguis forani nibus oboritur, ex quibus humor saniei! quae Gracè ἰχὼν dicitur similis emanat. Ideo & illud malum Achor. Graecis appellatur. Trall. lib. I. cap. 8. Εἰδέναι δὲ δεῖ καὶ τὸ κτριον παθος ὑπαρχον ἐοικὸς τοῖς ἀχωρσι, μεγέθὲ μόνα διαφερον. αἱ γὰρ κατάρησις τῶν πόρων, ὅθον ἔξεισι τὸ ὑγρὸν, ἔοικασι τοῖς κηρίοις τῶν μεισσῶν ὅτιν καὶ κηρίον ώνομασθη παρὰ τοῖς παλαιοῖς. ἐπὶ δὲ τῶν καλουμένων ἀχώρων οὔκ ἔστινίδεῖν ταὶ κατάρησεις τῶν πόρων, ὅλιν ἐξ αὐτῶν ἐξεισι τὸ υγρον. Id est, Sciendum est etiam Cerion, Latinè fauum simile esse Achoribus uitium, magnitudine tantùm different. Nam foramina meatuum, unde humor emanat, apum fatus respondent. unde etiam Graecis Cerion apud ueteres nominatum est. In Achoribus autem dictis non uidentur meatuum foramina, ex quibus humor in eis emanat.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
