# Dictionarium medicum 255

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/255

Rarò, sed aliquando, caro quoque inter tunicas increscit: δορκοκηλὴν Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert, & nisi celeriter inflammatio conquieuit, dolor ad inguina & ilia peruenit, partesque hae intumescunt: neruus ex quo testiculus dependet, plenior fit, simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnunquam uarices implent: βουβωνικηλὴν appellant. Cels. lib. 7. cap. 18. Bουλιμος. Βούλιμος ἐσὶ διάθεσις κατὰ ἦν ἐπζότησις ἐκ μικρῶν διαλειμμάτων γίνεται τρφης. ἐκλύονται δὲ καὶ καταπιπτοισι, καὶ ἀχροοδσι, καὶ καταψυχονται τὰ ἄκρα, θλίβο νταί τε τὸν στομαχον, καὶ σαυγμὸς ἐπʼ αὐτῶν ἀμυδρὸς γίνεται. Id est, Βέλιμος est affectus, in quo per exigua interualla cibus exquiritur. Qui ita affecti sunt, exoluuntur, concidunt, decolores fiunt, & extrema refrigerantur, stomachus angitur, pulsusque languidus efficitur. Gal. in Def. med. O βούλιμὸς καλούμενος, ὡς καὶ τανομα δηλοι, μέγας ἐξι λιμος. γίνεται δὲ, ὡς ὁ λόγος ὑποδείκνισιν, ἀπὸ ἀμετρουθερμότητος καὶ ἀσθινείας τοῦ στόματος τοῦ γὰστρος. ὅθεν εἰ μὴ προς. φεροιντο ἐρφὴν ἀμέτρως λειποθυμοῦσι καὶ πιπτοισι. Id est, Bούλιμος Graecè dictus, ut etiam nomen indicat, magna est fames fit autem, ut ratio subindicat, ab immoderato oris uentriculi calore, & imbecillitate: unde nisi alimentum immodicè assumant aegri, animo deficiunt, conciduntque. Trall. lib. 7. cap. 6. Εἰ δὲ εἰς βουλιμον καταντήση τὰ τῆς ἀνορεξίας, λέγω δὲ τὴν ὑπρβάλλουσαν ἄροφιαν, &c. Id est, Si uerò in βούλιμον (dico autem quum minus quàm par est cibos corpora sentiunt) fastidium inclinauerit, &c. Aegin lib. 2. cap. 50. Bporxos uide apud Aeginetam in κόρυζα, & apud Galenum in αὐτας.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
