# Dictionarium medicum 260

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/260

Id est, Appellamus autem γάγγραιναν alicuius partis, ob inflammationis qua conflictatur magnitudinem, mortificationem, non quae iam confirmata sit, sed quae etiamnum fiat. Nam quum iam pars emortua est, σφακελος id est syderatio nominatur: qui est gangraenae terminus. Corripit hic affectus etiam ossa, quum nimirum caro ijs circundata santen generat, quae ita ea im buat ut putredinem contrahant. Actuar. lib. 2. περὶ διαγι. παθῶν, cap. 30. CELS. Interdum uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, & circum orae crassae liuent: post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit: quod fere negligenter curato ulceri superuenit. Interdum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus immodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus astrictum est, uel quia corpus, aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat. Id quod nus à Graecis diductum in species est, nostris uocabulis non est. Omnis autem cancer non solùm id corrumpit quod occupauit, sed etiam serpit: deinde alijs aliisque signis discernitur. Nam modò super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit: ρυσιπελας Graeci nominant) modò ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est: idque uehementius etiam putrescendo intenditur. Vbi uulnus hu midum est, & ex nigro ulcere humor pallidus fertur, malique odoris est, carunculae corruptae, interdum etiam ner ue & membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus, aut deorsum: eoque uitio nonnunquam os quoque afficitur. Modo oritur ea quam Graeci γάτγραινὸν appellant. Priores in qualibet parte corporis fiunt, haec in prominentibus membris, id est, inter ungues & alas, uel inguina: fereque in senibus, uel ijs quoτῶν τὸν σταφυλὴν ὀνομαζόντων αὐτὸ βέλτιόν θει μηδʼ ὅλω μνημονεύειν. οὐ τὸν τὸ μόριον, ἀλλʼ ἐν τι τῶν παθῶν ἀυτὸ σταφυληνονομάζομεν. Id est, Carnosa quaedam particula in sum mo ore apparet dependens, siquis aperto plurimum ore toto linguam deprimat. Haec ipsa caruncula duobus nominibus appellatur à ueteribus Graecis, εὑρεθρεὼν & κιων, (hoc est gurgulio & columna. Nam qui σταφυλὴν lid est uuam ipersam appellant, eorum ne meminisse quidem praestat.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
